Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt, iterum subacti; sed non eadem venia victis sub corona veniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.
interim P. Manlius praetor exercitu vetere
omnium maxime imbelles habentur Turdetani; freti multitudine sua obviam ierunt agmini
eques immissus turbavit extemplo aciem eorum. pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit;
milites veteres, periti hostium bellique, dubiam pugnam fecerunt. nec tamen ea pugna debellatum est; decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum.
consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hispanis adimit.