Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet.
iam castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere telorum summovebantur a vallo Romani. ubi recens admota legio est, tum et oppugnantibus animus crevit,
et infensius hostes pro vallo pugnabant. consul omnia oculis perlustrat, ut, qua minima vi resistatur, ea parte irrumpat. ad sinistram portam infrequentis videt; eo secundae legionis principes hastatosque inducit.
non sustinuit impetum eorum statio, quae portae apposita erat; et ceteri, postquam intra vallum hostem vident, ipsi castris exuti signa armaque abiciunt.
caeduntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes. secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt.
Valerius Antias supra quadraginta milia hostium caesa eo die scribit; Cato ipse, sane detrectator laudum suarum, multos caesos ait, numerum non adscribit.
tria eo die laudabilia fecisse putatur, unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit.
alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit.
nihil deinde a victoria cessatum. receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in duxit.
effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt. quae res non minus pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque
eorum in deditionem compulit. multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se. quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo domos dimisit.
confestim inde castra movit, et, quacumque incedebat agmen, legati dedentium civitates suas occurrebant,
et, cum Tarraconem venit, iam cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur.
fama deinde vulgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum, et ad devios montanos “profectum etiam” falso perlatum est.