Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
interim consul apud suos “nusquam nisi in virtute spes est, milites”
inquit, “et ego sedulo, ne esset, feci. inter castra nostra et nos medii hostes et ab tergo hostium ager est. quod pulcherrimum, idem tutissimum: in virtute spem positam habere.” sub haec cohortes iubet,
ut barbaros simulatione fugae eliceret. id, quod crediderat, evenit. pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et, quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci, armatis complent.
dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur. equites primos ab utroque cornu in pugnam induxit. sed in dextro extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere.
quod ubi consul vidit, duas cohortes delectas ab dextro latere hostium circumduci iubet
is terror obiectus hosti rem metu equitum inclinatam aequavit; tamen adeo turbati erant dextrae alae pedites equitesque, ut quosdam consul manu ipse reprenderit verteritque in hostem.
ita et quamdiu missilibus pugnatum est, anceps pugna erat, et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat;