Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum
causa triumphi negandi senatui fuit, quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset. ceterum biennio post redierat, cum provincia successori Q. Minucio tradita annum insequentem retentus ibi longo et gravi fuisset morbo.
itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans urbem est ingressus quam successor eius Q. Minucius triumpharet.
hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.
in Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat.
eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius eius erat, venerunt, querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidium Romanus misisset;
tria milia militum satis esse, nec hostis, si tanta manus venisset, mansuros. ad ea consul, moveri quidem se vel periculo eorum vel metu, dicere;
sed sibi nequaquam tantum copiarum esse, ut, cum magna vis hostium haud procul absit, et, quam mox signis collatis dimicandum sit, in dies expectet, exercitum minuere tuto vires possit.
legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur,
orant, ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? nullos se socios,