Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
haec probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat. irritaverat etiam recenti facto multorum potentium animos.
iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime, quod iidem perpetui iudices erant.
res, fama vitaque omnium in illorum potestate erat. qui unum eius ordinis offendisset, omnis adversos habebat, nec accusator apud infensos iudices deerat.
horum in tam inpotenti regno — neque enim civiliter nimiis opibus utebantur — praetor factus Hannibal vocari ad se quaestorem iussit.
quaestor id pro nihilo habuit; nam et adversae factionis erat et, quia ex quaestura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat.
enimvero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum