Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati consules L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato. praetores inde facti Cn. Manlius Volso, Ap. Claudius Nero, P. Porcius Laeca, C. Fabricius Luscinus, C. Atinius Labeo, P. Manlius.
eo anno aediles curules, M. Fulvius Nobilior et C. Flaminius, tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt. id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque advexerant Siculi Romam; Flaminius gratiam eius communicaverat cum collega.
ludi Romani
tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia aedem in insula fecerunt.
ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.
L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus Martiis, quo die magistratum inierunt de provinciis cum ad senatum rettulissent, patres censuerunt,
quoniam in Hispania tantum glisceret ut iam consulari et duce et exercitu opus esset placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque provincias aut comparare inter se aut sortiri;
utri Hispania provincia evenisset, eum duas legiones et quindecim milia socium Latini nominis et octingentos equites secum portare et naves longas viginti ducere;
alter consul duas scriberet legiones; iis Galliam obtineri provinciam satis esse fractis proximo anno Insubrum Boiorumque
Cato Hispaniam, Valerius Italiam est sortitus. praetores deinde provincias sortiti, C. Fabricius Luscinus urbanam, C. Atinius Labeo peregrinam, Cn. Manlius Volso Siciliam, Ap. Claudius Nero Hispaniam ulteriorem, P. Porcius Laeca Pisas, ut ab tergo Liguribus esset; P. Manlius in Hispaniam citeriorem adiutor consuli datus.