Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
non per occasionem raptam habere. adversus quae respondebatur, nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis aequo animo paterentur.
ipse veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestris copias traici ab Abydo Chersonesum iussit.
cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et iam opera admoventi deditio facta est. idem metus Sestum incolentis aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit.
Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribusque copiis venit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset —
ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis — , cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit.
itaque omnia simul est aggressus et tecta murosque restituere et partim redimere servientis Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere,
partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare;
simul, ut Thracum summoveretur metus,