Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
iam castro Mutilo adpropinquabat, veritus, ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque, exercitum eadem via, qua adduxerat, reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit.
inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragraverunt.
ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi causa in armis erat — tunc in devias silvas recesserat — , in deditionem venerunt. in Ligures inde traductus exercitus.
Boi neglegentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse viderentur, inproviso aggressuros se rati per occultos saltus secuti sunt.
quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incident Romanum.
proelium celerius acriusque commissum, quam si tempore locoque ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent.
ibi, quantam vim ad stimulandos animos ira haberet, apparuit; nam ita caedis magis quam victoriae avidi pugnarunt Romani, ut vix nuntium cladis hosti relinquerent.