Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
stativis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et saucios curaret et a tanto terrore animos reficeret.
Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua vicosque passim dilapsi sunt.
Marcellus Pado confestim traiecto in Comensem, ubi Insubres Comensibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit. Galli, feroces Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt; et primo adeo acriter invaserunt,
ut antesignanos inpulerint. quod ubi Marcellus animadvertit, veritus, ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnis turmas in hostem emisit.
quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit.
nec ultra sustinuere certamen Galli, quin terga verterent atque effuse fugerent.
in eo proelio supra quadraginta milia hominum caesa Valerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Iovi donum in aede positum scribit.