Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
primi
ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnis ubique Graecas urbes.
ante omnia denuntiatum, ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret.
dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est haberi coeptus; eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum in civitates nominatim pronuntiabantur.
Orestis — Macedonum ea gens est — , quod primi ab rege defecissent suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati.
Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes, ut ex foedere sibi restituerentur, ad senatum reiecerunt.
Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt.