Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postremo ita decretum est: Corinthus redderetur Achaeis, ut in Acrocorintho tamen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem retineri, donec cura de Antiocho decessisset.

Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens cum propter studium insitum genti, quo certamina omnis generis artium viriumque et pernicitatis visuntur,

tum quia propter opportunitatem loci, per duo diversa maria omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiae Graeciaeque is mercatus erat;

tum vero non ad solitos modo usus undique convenerant, sed expectatione erecti, qui deinde status futurus Graeciae, quae sua fortuna esset; alii alia non taciti solum opinabantur sed sermonibus etiam ferebant Romanos facturos; vix cuiquam persuadebatur Graecia cessuros.

ad spectaculum consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et silentio facto ita pronuntiat:

“senatus Romanus et T. Quinctius imperator Philippo rege Macedonibusque devictis liberos, inmunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Locrensesque omnis et insulam

123
et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas.”