Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

non tam idoneum ad celandam rem eum videri sibi, quam ad agendam fuerit. has qui tulerat litteras iussus Zeuxippo dare quam primum,

quia non statim conveniendi copia fuit, illi ipsi servo, quem ex omnibus domino fidissimum credebat, tradit et adicit a Pisistrato de re magno opere pertinente ad Zeuxippum esse.

conscientia ictus, cum extemplo traditurum eas adfirmasset, aperit perlectisque litteris pavidus Thebas refugit et ad magistratus indicium defert.

et Zeuxippus quidem fuga servi motus Anthedonem, tutiorem exilio locum ratus, concessit; de Pisistrato aliisque quaestiones tormentis habitae et supplicium est.

efferavit ea caedes Thebanos Boeotosque omnis ad execrabile odium Romanorum, credentis non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum, principem gentis, id facinus conscisse. ad rebellandum neque vires neque ducem habebant;

proximum bello quod erat, in latrocinium versi alios in hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantis usus excipiebant.

quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deversoria deducti opprimebantur;

postremo non ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant.

cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis

120
esse Boeotia omnis coepit, et timidius quam in hostico egredi castris miles.

tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per civitates mittit. plurimae caedes circa Copaidem paludem inventae; ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inveniebantur.

Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus — tot enim erant — quingenta talenta Boeotos conferre.

quorum cum fieret, verbis tantum civitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis, qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Boeotos,

et cum parte Ap. Claudio Acraephiam ire iusso ipse cum parte Coroneam circumsidit vastatis prius agris, qua ab Elatia duo diversa agmina iere.

hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, Achaei Atheniensesque supervenerunt.

plus auctoritatis Achaei habuerunt deprecantes, quia, ni impetrassent pace Boeotis, bellum simul gerere decreverant.

per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessiim.

paucos post dies decem legati ab Roma venerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est,

ut omnes Graecorum civitates, quae in Europa quaeque in Asia essent, libertatem ac suas haberent leges; quae earum sub dicione Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret vacuasque traderet Romanis ante Isthmiorum tempus;

deduceret et ex iis, quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho:

eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiae, Bithynorum

121
scribere, quid senatui et decem legatis placuisset;