Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
bellum in Hispania quinto post anno motum est, quam simul cum Punico bello fuerat finitum.
priusquam aut hi praetores ad bellum prope quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur, aut ipsi consules ab urbe moverent, procurare, ut adsolet, prodigia, quae nuntiabantur, iussi.
P. Villius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse equusque exanimati fuerant;
aedis Feroniae in Capenati de caelo tacta erat; ad Monetae duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset,
Tusco vico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus evaserat. haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.
iisdem diebus Cn. Cornelius Blasio, qui ante C. Sempronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ovans ex senatus consulto urbem est ingressus.
tulit prae se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti viginti milia, signati denarium triginta quattuor milia et quingentos.
L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit
et de manubiis duos fornices in foro bovario ante Fortunae aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his fornicibus signa aurata inposuit.
haec per hiemem ferme acta. hibernabat eo tempore Elatiae T. Quinctius, a quo cum multa socii peterent, Boeoti petierunt impetraveruntque, ut, qui suae gentis militassent apud Philippum, sibi restituerentur.
id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto favor conciliandus nomini Romano apud civitates erat.
restitutis iis confestim apparuit, quam nulla inita apud Boeotos
quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset,