Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dubios sententiae patres fecerat. et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent, ni prius ipsi ad plebem tulissent, vellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse.

ea rogatio in Capitolio ad plebem lata est; omnes quinque et triginta tribus “uti rogas” iusserunt.

et quo magis pacem ratam esse in Macedonia vulgo laetarentur, tristis ex Hispania adlatus nuntius effecit vulgataeque litterae

“C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio victum, exercitum eius fusum fugatumque, multos inlustris viros in acie cecidisse, Tuditanum cum gravi vulnere relatum ex proelio haud ita multo post expirasse.”

consulibus ambobus Italia provincia cum iis legionibus, quas superiores consules habuissent, decreta, et ut quattuor legiones novas scriberent, urbanas, duas, quae quo senatus censuisset mitterentur;

et T. Quinctius Flamininus cum duabus legionibus provinciam eodem exercitu obtinere iussus; imperium ei prorogatum satis iam ante videri esse.