Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est,

cum tanta fiducia, quantam innocentia dabat, disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos,

ut omnia, quae in eos decreta erant, frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.

108

Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat, eoque in concilium omnes populi conveniebant.

itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum, quod vocant, naves adplicuit.

inde cum omni genere tormentorum machinarumque, quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus animos posse.

postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.

Acarnania universa inter Aetoliam atque posita solem occidentem et mare Siculum spectat.

Leucadia nunc insula est, vadoso freto, quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa; paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae;

quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae amplius centum et viginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata verso in orientem et Acarnaniam;

ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania dividitur. inde terra marique expugnabilis est; nam et vada sunt stagno similiora quam mari, et campus terrenus omnis operique facilis.

itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri. sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi.