Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ex iis quoque, qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas inlati sunt,
partim ex discursu id, quod erat, suspicati ita se in fugam passim sparserunt, ut ab ipsis agrestibus errantes
ceciderunt eo die mille et quingenti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberata metu.
priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram excitis Acarnanum principibus, quae sola Graeciae gentium in societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus fecit.
duae autem maxime causae eos tenuerant in amicitia regis,
una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum. concilium Leucadem indictum est. eo neque cuncti convenere Acarnanum populi, nec iis, qui convenerant, idem placuit; sed duo principes et magistratus pervicerunt, ut privatum decretum Romanae societatis fieret.
id omnes, qui afuerant, aegre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae societatis valuerunt,
sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur, et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur.
rem temerariam, sed eventu prosperam damnati fecerunt. suadentibus namque amicis, cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent,