Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante, quam ad hospitium imperatoris ventum est, conspexere.
tum velut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberae consultationis concilio, quod in diem posterum indictum erat Boeotis, relictum esse.
texerunt dolorem, quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent.
in concilio Attalus primus verba fecit. orsus a maiorum suorum suisque et communibus in omnem Graeciam et propriis in Boeotorum gentem meritis,
senior iam et infirmior, quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit;
et dum regem auferunt perferuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est.