Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ad medium ferme viae Boeotorum praetor Antiphilus obvius fuit; cetera
rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes procul anfractus viarum vallesque interiectae occulebant.
cum iam adpropinquaret urbi, velut obviam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat; causa erat morae, ut hastati consequerentur.
oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante, quam ad hospitium imperatoris ventum est, conspexere.
tum velut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberae consultationis concilio, quod in diem posterum indictum erat Boeotis, relictum esse.
texerunt dolorem, quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent.
in concilio Attalus primus verba fecit. orsus a maiorum suorum suisque et communibus in omnem Graeciam et propriis in Boeotorum gentem meritis,
senior iam et infirmior, quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit;
et dum regem auferunt perferuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est.
Aristaenus inde, Achaeorum praetor, eo cum maiore auctoritate auditus, quod non alia, quam quae Achaeis suaserat, Boeotis suadebat.
pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente verbis.
rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque de societate cum Romanis iungenda nullo contra dicere audente omnium Boeotiae civitatum suffragiis accipitur iubeturque.
concilio dimisso Quinctius, Thebis moratus,
quantum Attali repens casus coegit, postquam non vitae praesens periculum vis morbi attulisse sed membrorum debilitatem visa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis,