Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id primo non acceptum, ne excludi colloquio viderentur socii,

dein, cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum Ap. Claudio tribuno militum ceteris summotis ad extremum litus

88
processit;

rex cum duobus, quos pridie adhibuerat, in terram est egressus. ibi cum aliquamdiu secreto locuti essent, quae acta Philippus ad suos rettulerit,

minus compertum est; Quinctius haec rettulit ad socios: Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captivi;

Attalo naves et iis captos navalis socios, Rhodiis regionem, quam Peraean vocant, reddere, Iaso et Bargyliis non cessurum;

Aetolis Pharsalum Larisamque reddere, Thebas non reddere; Achaeis non Argis modo sed etiam Corintho cessurum.

nulli omnium placere partium, quibus cessurus aut non cessurus esset, destinatio: plus enim amitti in iis quam acquiri, nec umquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore.