Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
extrema eius oratio adversus Achaeos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum, suis deinde erga gentem meritis, recitari decreta eorum iussit omnis divinos humanosque honores complexa atque eis obiecit recens decretum,
quo ab se descivissent; invectusque graviter in perfidiam eorum, Argos tamen se iis redditurum dixit;
de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se aecum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis accepisset.
parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem colloquio Philippus in stationem,
ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt. Quinctius postero die ad Nicaeam — is enim locus placuerat — ad constitutum tempus venit; Philippus nullus usquam, nec nuntius ab eo per aliquot horas veniebat, et iam desperantibus venturum repente apparuerunt naves.
atque ipse quidem, cum tam gravia et indigna imperarentur, inopem consilii diem consumpsisse deliberando aiebat;
vulgo credebant de industria rem in serum tractam, ne tempus dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum,
et opinionem ipse adfirmavit petendo, ut summotis aliis, ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi colloqui.
id primo non acceptum, ne excludi colloquio viderentur socii,
dein, cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum Ap. Claudio tribuno militum ceteris summotis ad extremum litus
rex cum duobus, quos pridie adhibuerat, in terram est egressus. ibi cum aliquamdiu secreto locuti essent, quae acta Philippus ad suos rettulerit,
minus compertum est; Quinctius haec rettulit ad socios: Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captivi;