Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
“commodius” inquit, “si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in vicem audiamusque.” cum rex facturum se id negaret, “quem tandem” inquit Quinctius “times?” ad hoc ille superbo et regio animo:
“neminem equidem timeo praeter deos immortalis; non omnium autem credo fidei, quos circa te video,
atque omnium minime Aetolis”. “istuc quidem” ait Romanus “par omnibus periculum est, qui cum hoste ad colloquium congrediuntur, si nulla fides sit.”
“non tamen” inquit, “T. Quincti, par perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque difficulter Aetoli
secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aecum censeret priorem dicere, qui petisset colloquium, rex eius esse priorem orationem,
qui daret pacis leges, non qui acciperet; tum Romanus: simplicem suam orationem esse; ea enim se dicturum, quae ni fiant, nulla sit pacis condicio.