Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
multis annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere,
exangues tot acceptis vulneribus esse. consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit; seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse.
itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.
Thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat;
ceterum incepto absistere eum coegit
namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus,
imminentes, quam Coelen vocant, Thessaliae; quae transeunti confragosa loca inplicatasque flexibus vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis facile queas.
ab eo miraculo Thaumaci appellati. nec altitudine solum tuta urbs, sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est.
hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat,