Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant. id voluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naves impositos.
sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse.
multis annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere,
exangues tot acceptis vulneribus esse. consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit; seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse.
itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.
Thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat;
ceterum incepto absistere eum coegit