Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quae per ipsos agenda erant, perfectis consules ambo in Galliam profecti,

Cornelius recta ad Insubres via, qui in armis erant Cenomanis adsumptis; Q. Minucius in laeva Italiae ad mare flexit iter Genuamque exercitu ducto ab Liguribus orsus bellum est.

oppida Clastidium et Litubium, utraque Ligurum, et duae gentis eiusdem civitates, Celeiates Cerdiciatesque, sese dediderunt. et iam omnia cis Padum praeter Gallorum Boios, Ilvates Ligurum sub dicione erant;

quindecim oppida, hominum viginti milia esse dicebantur, quae se dediderant. inde in agrum Boiorum legiones duxit.

Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum iunxeratque se Insubribus et Cenomanis,

quod ita acceperant, coniunctis legionibus consules rem gesturos, ut et ipsi collatas in unum viris firmarent.

fama accidit alterum consulem Boiorum urere agros, extemplo orta est; postulare Boi, ut laborantibus opem universi ferrent;

Insubres negare se sua deserturos. ita divisae copiae, Boisque in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis super Mincii ripam consederunt.