Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum terra Nabis et mari classis Romana urgebunt, † unde regiam societatem et Macedonum praesidia inploremus? an ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes, quae oppugnabuntur? egregie enim Dymas priore bello sumus tutati!

satis exemplorum nobis clades alienae praebent; ne quaeramus, ad ceteris exemplo simus.

nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum vobis ac summopere petendum erat,

fastidire. metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur!

mare in potestate habent; terras, quascunque adeunt, extemplo dicionis suae faciunt. quod rogant, cogere possunt;

quia pepercisse vobis volunt, committere vos, cur pereatis, non patiuntur. nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam vobis viam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media, sed nulla via est.

etenim praeterquam quod aut accipienda aut spernenda vobis Romana

74
societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum expectaverimus, ut fortunae applicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus?