Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Sicyone datum est iis concilium. erat autem non admodum simplex habitus inter Achaeos animorum: terrebat Nabis Lacedaemonius, gravis et adsiduus hostis;
horrebant Romana arma; Macedonum beneficiis et veteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque,
neque ex iis, quae tum ad tempus faceret, aestimantes graviorem post bellum dominum futurum cernebant.
neque solum, quid in senatu quisque civitatis suae aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent,
ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus, quid vellent aut quid optarent, satis constabat. ad homines ita incertos introductis legatis potestas dicendi facta est.
Romanus primum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disseruerunt;
Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi erant, invecti sunt.
et illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis orationibus die absumpto dimissa est.
postero die advocatur concilium; ubi cum per praeconem, sicut Graecis mos est, suadendi, si quis vellet, potestas a magistratibus facta esset, nec quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit.
neque mirum, si, quibus sua sponte volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant