Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore; si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet;

ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud velut novi atque integri laboris fuit.

nam Macedones, qui in erant et multi et delecti,

gloriam etiam egregiam rati, si armis potius et virtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt.

id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet,

purgato loco, qui strage semiruti muri erat, turrem ingentis altitudinis magnam vim armatorum multiplici tabulato portantem promovit

et cohortes in vicem sub signis, quae cuneum Macedonum — phalangem ipsi vocant — , si possent, vi perrumperent, emittebat.

sed ad loci angustias, late patente intervallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat.

ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios,

neque congredi propius neque praecidere hastas poterant, et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat.

ad hoc et muri pars adhuc integra utraque tuta praestabat latera, nec ex

68
longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines solet.

accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos; nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur,

rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit, ut speciem ruentis hostibus, trepidationem † insanam superstantibus armatis praebuerit.

cum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur,

simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat.

itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat, qui simul et omnis onerarias, quae commeatum exercitui portabant, caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet,