Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte, qua murus dirutus erat, ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte, quae minime suspecta erat, impetu facto scalis urbem cepit.

oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem venit. pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit;

signa et tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inventa.

Carystus inde repetita, unde, priusquam e navibus copiae exponerentur, omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit.

inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est; Macedonibus treceni nummi in capita statutum pretium est, et ut armis traditis abirent.

hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. navales copiae duabus claris

67
urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumvectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas, Corinthiorum emporium, petierunt.

consul interim omnium spe longiorem Atracis atrocioremque oppugnationem habuit, et ea, qua credidisset, resistebant hostes.