Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes venerunt. venia eisdem petentibus datur: Phaloria incensa ac direpta est.
inde Aeginium petit: quem locum cum vel modico praesidio m ac prope inexpugnabilem
degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante, utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit;
et est iter a Gomphis Ambraciam impeditum ac difficile, ita spatio perbrevi.
intra paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra.
inde Atracem est profectus. decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhaebia oriundi sunt; sita est urbs super amnem.
nihil trepidavere Thessali ad primum adventum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe stativis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur, praesidia per occasiones summittebat.