Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentis repentino terrore regios fecisset.

pars in fugam effusi sunt; pars, magis quia locus fugae deerat, quam quod animi satis esset ad pugnam, cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumventi sunt.

deleri totus exercitus potuit, si fugientis persecuti victores essent;

sed equitem angustiae locorumque asperitas, peditem armorum gravitas impediit.

rex primo effuse ac sine respectu fugit; dein quinque milium spatium progressus, cum ex iniquitate locorum, id quod erat, suspicatus esset, sequi non posse hostem, substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga vallesque, qui palatos in unum colligerent.

non plus duobus milibus hominum amissis cetera omnis multitudo, velut signum aliquod secuta, in unum cum convenisset, frequenti agmine petunt Thessaliam.

Romani, quoad tutum fuit, insecuti caedentes spoliantesque caesos, castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt; atque ea nocte in suis castris manserunt.