Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. nam conlectis in unum navibus expositisque copiis adgressi urbem, cum multis vulneribus repulsi — et erat validum ibi regium praesidium — irrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes traiecere. inde superato Toronae Acanthum petiere.

ibi primo ager vastatus, deinde ipsa urbs vi capta ac direpta. nec ultra progressi — iam enim et graves praeda naves habebant — retro, unde venerant, Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt.

ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere ad

45
colloquendum cum Aetolis de ratione gerendi belli. Pyrrhias

Aetolus princeps legationis eius fuit, quae ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum legato venit.

petitum ex foedere ab Attalo est, ut milites praestaret; tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat.

id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere inde respectu rerum suarum potuissent.

ita Aetoli spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.

inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. valida ea civitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat praesidio. coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes.

classem in stationem ad Zelasium miserunt — Phthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune obiectum ,

ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in praesidio essent. Heraclides, praefectus regius, classem ibi tenebat, magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus.