Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Sciathum traiecere vastatam urbem direptamque nuper a Philippo.
per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad vescendum poterant ad naves rettulere; praedae nec erat quicquam,
nec meruerant Graeci, cur diriperentur. inde Cassandream petentes primo ad Mendaeum, maritimum civitatis eius vicum, tenuere. inde cum superato ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt.
omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. nam conlectis in unum navibus expositisque copiis adgressi urbem, cum multis vulneribus repulsi — et erat validum ibi regium praesidium — irrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes traiecere. inde superato Toronae Acanthum petiere.
ibi primo ager vastatus, deinde ipsa urbs vi capta ac direpta. nec ultra progressi — iam enim et graves praeda naves habebant — retro, unde venerant, Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt.
ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere ad
Aetolus princeps legationis eius fuit, quae ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum legato venit.
petitum ex foedere ab Attalo est, ut milites praestaret; tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat.
id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere inde respectu rerum suarum potuissent.
ita Aetoli spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.