Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
sacerdotes publicos, pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque.
additum decreto, si quis quid postea, quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret, ferret,
id omne populum Atheniensem iussurum; si quis contra ignominiam prove honore eius dixisset fecissetve, qui occidisset eum iure caesurum. postremo inclusum, ut omnia, quae adversus Pisistratidas decreta quondam erant, eadem in Philippo servarentur.
Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant;
Attalus Romanique, cum Piraeum primo ab Hermione petissent,
paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad honores sociorum, atque in ira adversus hostem fuerant,
Atheniensium decretis navigant a Piraeo Andrum. et cum in portu, quem Gaurion vocant, constitissent,