Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

loca quoque,

43
in quibus positum aliquid inscriptumve honoris causa fuisset, detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum, quae in loco puro poni dedicarique fas esset;

sacerdotes publicos, pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque.

additum decreto, si quis quid postea, quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret, ferret,

id omne populum Atheniensem iussurum; si quis contra ignominiam prove honore eius dixisset fecissetve, qui occidisset eum iure caesurum. postremo inclusum, ut omnia, quae adversus Pisistratidas decreta quondam erant, eadem in Philippo servarentur.

Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant;

Attalus Romanique, cum Piraeum primo ab Hermione petissent,

paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad honores sociorum, atque in ira adversus hostem fuerant,

Atheniensium decretis navigant a Piraeo Andrum. et cum in portu, quem Gaurion vocant, constitissent,

missis, qui temptarent oppidanorum animos, si voluntate tradere urbem quam vim experiri mallent, postquam praesidio regio arcem teneri nec se potestatis suae esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diversis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt.