Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ad hoc classis Romanae adventum Oreum et super circumfusas tot Macedoniae gentes maritimam quoque instantem obsidionem.
hae causae Damocritum Aetolosque restituerant Romanis; et Amynandro, rege Athamanum, adiuncto profecti Cercinium obsedere.
clauserant portas, incertum vi an voluntate,
quia regium habebant praesidium. ceterum intra paucos dies est Cercinium atque incensum; qui superfuerunt e magna clade, liberi servique, inter ceteram praedam abducti.
is timor omnis, qui circumcolunt Boeben paludem, relictis urbibus montis coegit petere.
Aetoli inopia praedae inde aversi in Perrhaebiam ire pergunt. Cyretias ibi vi capiunt foedeque diripiunt; qui Maloeam incolunt, voluntate in deditionem societatemque accepti.