Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ibi alia vallo, alia fossa, alia lapidum congerie, ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat,
propere permuniit atque, ut ipse rebatur, viam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit.
erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis velut vallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est.
Thracas quoque rumpiae, ingentis et ipsae longitudinis, inter obiectos undique ramos impediebant.
Cretensium una cohors non inutilis erat; sed ea quoque ipsa, ut, si quis impetum faceret, in patentem vulneri ecum equitemque sagittas conicere poterat, ita adversus scuta Romana nec ad traiciendum satis magnam vim habebat, nec aperti quicquam erat, quod peterent.
itaque id ut vanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota valle iacentibus incessebant hostem. ea maiore cum sonitu quam vulnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentis Romanos tenuit.
deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostis,
partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent,
ita angustiae minore certamine, quam quod animis proposuerant, superatae et in Eordaeam perventum, ubi pervastatis passim agris in Elimiam consul se recepit. inde impetum in Orestidem facit et oppidum Celetrum est adgressus in paene insula situm;
lacus moenia cingit; angustis faucibus unum ex continenti iter est. primo situ ipso freti clausis portis abnuere imperium;
deinde, postquam ferri ac testudine succedi ad portam obsessasque fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur certamen, metu in deditionem venerunt.
ab Celetro in Dassaretios processit urbemque Pelion vi cepit. servitia inde cum cetera praeda abduxit et,