Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
neque enim ne regis quidem consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret,
si prosperae pugnae imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse;
quibus si circumventus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi poterat.
itaque secundum duas adversas equestris pugnas multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem,
qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda vigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.
corpus iam curabat consul, cum, venisse caduceatorem et quid venisset, nuntiatum est.
responso tantum dato mane postero die fore copiam conveniendi, id quod quaesitum erat, nox dieique insequentis pars ad praecipiendum iter Philippo data est.