Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nec mansuros ita perculsos hostis fuisse, debellarique momento temporis potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat.
nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde munimenta victorem hostem fugerent, castris potuerit rex;
cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset?
neque enim ne regis quidem consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret,
si prosperae pugnae imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse;
quibus si circumventus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi poterat.
itaque secundum duas adversas equestris pugnas multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem,
qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda vigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.
corpus iam curabat consul, cum, venisse caduceatorem et quid venisset, nuntiatum est.
responso tantum dato mane postero die fore copiam conveniendi, id quod quaesitum erat, nox dieique insequentis pars ad praecipiendum iter Philippo data est.
montes, quam viam non ingressurum gravi agmine Romanum sciebat, petit. consul prima luce
Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum, quod in agris erat, convexit. inde ad Pluinnam est progressus nondum conperto, quam hostes petissent.
Philippus cum primo ad Bruanium stativa habuisset, profectus inde transversis limitibus praebuit subitum hosti. movere itaque ex Romani et ad Osphagum flumen posuerunt castra.
rex haud procul inde et ipse vallo super ripam amnis ducto — Erigonum incolae vocant — consedit.
inde satis comperto Eordaeam petituros Romanos, ad occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum aditum possent, praecessit.
ibi alia vallo, alia fossa, alia lapidum congerie, ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat,
propere permuniit atque, ut ipse rebatur, viam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit.
erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis velut vallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est.