Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt.

ubi latentem intra vallum hostem vidit, in tumulos quoque ac sub ipsum vallum exprobrans metum successit. postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis stativis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo invasuris,

octo fere inde intervallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad )ttolobum — id est loco nomen — movit.

cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret socordia simul et neglegentia cum audacia hosti.

ubi effusos vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem velocissimi pedites cursu aequare poterant, citato profectus agmine inter castra et frumentatores constituit signa.