Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id metum pigritiamque incussit; nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt,

adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant. ipsum quoque regem terror cepit nondum iusto proelio cum Romanis congressum.

itaque revocato filio praesidioque, quod in faucibus Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit.

ipse cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum ducibus transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum

34
Athaco fossa ac vallo communivit;

ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et universam speciem castrorum et discripta suis quaeque partibus cum tendentium ordine itinerum intervallis et negasse barbarorum ea castra ulli videri posse.

biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra vallum; tertio die Romanus omnis in aciem copias eduxit.

rex non tam celerem aleam universi certaminis timens quadringentos Trallis — Illyriorum id, sicut alio diximus loco, est genus — et Cretenses trecentos, addito his peditibus pari numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equites misit.

ab Romanis autem — aberat acies eorum paulo plus quingentos passus — velites et equitum duae ferme alae emissae, ut numero quoque eques pedesque hostem aequarent.