Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
exules ab Chalcide, regiorum iniuriis pulsi, attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse;
nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos,
custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus quamquam Sunium ita mature pervenerat, ut inde provehi ad primas angustias Euboeae posset, ne superato promunturio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit;
primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente.
progressi inde ad frequentia aedificiis loca custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt.
inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu, quod circa forum ignis tectis iniectus erat.