Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cum et privati aecum postularent, nec tamen solvendo aere alieno res publica esset,
quod medium inter aecum et utile erat decreverunt, ut, quoniam magna pars eorum agros volgo venales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici, qui intra quinquagesimum lapidem esset, copia iis fieret:
consules agrum aestimaturos et in iugera asses vectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros,
ut, si quis, cum solvere posset populus, habere quam agrum mallet,
restitueret agrum populo. laeti condicionem privati accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, appellatus.
tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit
et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn. Cornelii electis altero die, quam a Brundisio solvit, in Macedoniam traiecit.
ibi ei praesto fuere Atheniensium legati orantes, ut se obsidione eximeret.
eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus;
sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho, Syriae rege, divisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte audita Ptolomaei regis ambo imminebant.
contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil praeter animos servant.
Acarnanes duo iuvenes per initiorum dies non initiati templum Cereris inprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt.
facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantis, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt.
id tam foede atque hostiliter factum gens Acarnanum ad Philippum detulit impetravitque ab eo, ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur.
hic exercitus primo Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit. et irritatio quidem animorum ea prima fuit; iustum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum.