Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
bellum quaerere regem et, si pergat, propediem inventurum. dupliciter ab eo foedus violatum, et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiverit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuverit.
et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod eos, qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint, hostium numero in vinclis habeat,
et M. Aurelium e re publica facere, gratumque id senatui esse, quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.
cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus legati Carthaginienses vocati; quorum aetatibus dignitatibusque conspectis — nam longe primi civitatis erant — tum pro se quisque dicere vere de pace agi.
insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat — Haedum populares cognomine appellabant — pacis semper auctor adversusque factioni Barcinae.
eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti.
qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos, ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur;
si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones,