Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos, ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur;

si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones,

582
quas peterent. raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari;

populum Romanum eo invictum esse, quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit. et hercule mirandum fuisse, si aliter faceret.

ex insolentia, quibus nova bona fortuna sit, inpotentes laetitiae insanire; populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse,

— ceterorum miserabilior oratio fuit commemorantium, ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis, qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis, superesse praeter Carthaginis moenia;