Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ex auctoritate patrum latum ad populum esse, cuius vellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decresse. multis contentionibus
et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est, ut senatui permitterent. patres igitur iurati —
ita enim convenerat — censuerunt, uti consules provincias inter se conpararent sortirenturve, uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui classis obvenisset, in Siciliam navigaret;
si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret;
consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent, utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si. deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare;
si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret.
alter consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.
P. Scipioni cum exercitibus, quos haberet, in provincia Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttiis, quibus C. Livius priore anno praefuerat, decretae;
P. Aelius praetor duas legiones in Sicilia ab Tremellio acciperet; legio una M. Fabio in Sardiniam, quam P. Lentulus pro praetore habuisset, decernitur.
M. Servilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est.