Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
segniter omnia in comparanda deducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant, quod patres de pace P. Scipionis potius arbitrium esse, quibus legibus daretur, quam consulis censuerant.
prodigia quoque nuntiata sub ipsam famam rebellionis terrorem adtulerant: Cumis solis orbis minui visus et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit, arboresque in profundum haustae; Ariciae forum et circa tabernae,
Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta; et in Palatio lapidibus pluit. id prodigium more patrio novemdiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata.
inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem versa; nam ita abundavit Tiberis, ut ludi Apollinares circo inundato extra portam Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati sint.
ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam revocata deductaque in circum est, cum decessisse inde aquam nuntiatum esset;
laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo reddita.
Claudium consulem, profectum tandem ab urbe, inter portus Cosanum Loretanumque atrox vis tempestatis adorta in metum ingentem adduxit.
Populonium inde cum pervenisset stetissetque ibi dum reliquum tempestatis exsaeviret, Ilvam insulam et ab Ilva Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit. ibi superantem Insanos montes multo et saevior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem.
multae quassatae armamentisque spoliatae naves, quaedam fractae. ita vexata ac lacerata classis Carales tenuit. ubi dum subductae reficiuntur naves, hiems oppressit, circumactumque anni tempus, et nullo prorogante imperium privatus Ti. Claudius classem Romam reduxit.
ne comitiorum causa ad urbem revocaretur, dictatore dicto C. Servilio Gemino in provinciam est profectus. dictator magistrum equitum P. Aelium Paetum dixit.
saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt; itaque cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat. T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus;