Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginienses Afrosque, ut, omnibus rebus aliis pares, eo, quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent,

574
superiores essent; Italicos intervallo quoque diremptos, incertos, socii an hostes essent, in postremam aciem summotos.

hoc edito velut ultimo virtutis opere Hannibal cum Hadrumetum refugisset, accitusque inde Carthaginem sexto ac tricesimo post anno, quam puer inde profectus erat,

redisset, fassus in curia est non proelio modo se sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.

Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti praeda ad mare

ac naves rediit nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis, centum onerariis, cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse.