Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
sed et numero superior Romanus erat et animo, quod iam equites, iam elephantos fuderat, iam prima acie pulsa in secundam pugnabat.
in tempore Laelius ac Masinissa, pulsos per aliquantum spatii secuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere. is demum equitum impetus perculit hostem.
multi circumventi in acie caesi; multi per patentem circa campum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt.
Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra viginti milia; par ferme numerus captus cum signis militaribus centum triginta duobus, elephantis undecim. victores ad mille et quingentos cecidere.
Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit,
omnia et integro proelio et inclinante acie, priusquam excederet pugna, expertus et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse:
elephantos in prima fronte, quorum fortuitus impetus atque intolerabilis vis signa sequi et servare ordines, in quo plurimum spei ponerent, Romanos prohiberent;
deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem, ne homines mixti ex omnium gentium, quos non fides teneret, sed merces,