Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites, utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie, quod tum gerebatur, aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait.
augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius; in eiusdem locum pontifex — nam duo sacerdotia habuit — Ser. Sulpicius Galba.
Ludi Romani diem unum plebei ter toti instaurati ab aedilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremellio Flacco. ii ambo praetores facti et cum iis C. Livius Salinator et C. Aurelius Cotta.
comitia eius anni utrum C. Servilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius, incertum ut sit, diversi auctores faciunt.
principio insequentis anni M. Servilius et Ti. Claudius senatu in Capitolium vocato de provinciis rettulerunt.
Italiam atque Africam in sortem coici, Africam ambo cupientes, volebant. ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa;
consules iussi cum tribunis plebis agere, ut, si iis videretur, populum rogarent, quem vellent in Africa bellum gerere. omnes tribus P. Scipionem iusserunt.
nihilo minus consules provinciam Africam — ita enim senatus decreverat — in sortem coniecerunt.