Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
annus insignis incendio ingenti quo clivus Publicius ad solum exustus est, et aquarum magnitudine et annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta,
etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo discripserunt.
eodem anno Q. Fabius Maximus moritur exactae aetatis, si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt.
vir certe fuit dignus tanto cognomine, vel si novum ab
cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites, utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie, quod tum gerebatur, aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait.
augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius; in eiusdem locum pontifex — nam duo sacerdotia habuit — Ser. Sulpicius Galba.